1 Utrum Deus possit facere meliora quam fecit.
[Argumenta principalia]
Videtur quod non:
Augustinus, 83 qq., q. 50, probat Deum Patrem genuisse Filium sibi aequalem, quia si non, aut quia non potuit, et sic impotens et infirmus, aut quia noluit, et sic invidus. Eodem modo arguo in proposito, et patet.
2 Item Augustinus, 3. De libero arbitrio: “quicquid recta ratione tibi occurrat melius, hoc Deum fecisse scias,” etc.
3 Contra:
Augustinus, 11. Super Genesim, et ponitur in littera: “Deus potuit fecisse hominem impeccabilem qui nunquam peccasset, et hoc melius esset quam quod modo in eo est.”
[Opinio propria Scoti]
[IA: De bonitate accidentali intensive]
4 Respondeo ad quaestionem quod Deus potuit fecisse meliora quam fecit, et potest modo facere, secundum omnem bonitatem in re, sive essentialem sive accidentalem, sive extensivam sive intensivam. Et primo probo quod potuit ea fecisse meliora perfectione accidentali intensive: cum enim omnes animae sint eiusdem speciei, aut ergo sunt aequales secundum perfectionem aut non. Si sunt aequales, ergo sunt aequalis perfectionis capaces; sed non omnes aequalis capacitatis aequaliter habent perfectionem aequalem accidentalem, quia non omnes animae habent aequalem beatitudinem essentialem, quia nec habent aequalia merita, quibus respondet beatitudo, etiamsi fuerint aequales in capacitate naturali. Ergo, non perficitur tota capacitas naturalis cuiuscumque animae tanta perfectione accidentali quantam posset recipere.
5 Similiter, anima Christi habet maiorem beatitudinem quam aliquis angelus, et tamen capacitas naturalis cuiuslibet angeli est maior capacitate naturali cuiuscumque animae. Nullus ergo angelus habet tantam perfectionem quantae est capax. Dices quod non sunt aequales, quia non sunt eiusdem speciei angelus et anima. Sed anima Christi est perfectior in generalia quolibet angelo. Dico quod ex hoc sequitur propositum. Angelus est nobilior secundum speciem quam anima. Sed in speciebus ordinatis, si una est nobilior alia essentialiter, quodlibet individuum unius speciei est perfectius et nobilius quocumque individuo alterius speciei ignobilioris. Aliter species tantum haberent ordinem accidentalem. Ergo quilibet angelus est perfectior et nobilior in natura quacumque anima, etiam anima Christi. Et per consequens habet maiorem capacitatem naturalem ad maiorem perfectionem habendam quam quaecumque anima. Sed anima Christi per te plus perficitur gloria quam aliquis angelus. Ergo nullus angelus habet tantam perfectionem accidentalem quantae est capax.
6 Ex his spiritualibus concluditur propositum de corporalibus. Nam si illa quae immediate ordinantur ad Deum ut ad finem possint naturaliter magis perfici perfectione finis quam perficiantur, multo magis est hoc verum de corporalibus, de quibus est sibi minor cura, quod maioris perfectionis accidentalis sunt capaces quam modo habeant.
[IB: De bonitate accidentali extensive]
7 Secundo, dico quod Deus potest facere aliqua meliora accidentaliter et extensive quam facit, dando plures perfectiones quam dedit. Patet primo in spiritualibus. Beati enim possunt plura cognoscere quam cognoscant; non enim cognoscunt infinita in Verbo, et Verbum potest omnia cognoscere simul, et beatis revelare omnia si velit, licet non simul. Et si beati hoc possunt, multo magis viatores.
8 Hoc etiam patet in corporibus coelestibus. Licet enim non recipiant peregrinas impressiones, scilicet corruptivas, recipiunt tamen multas peregrinas passiones et accidentales eis, ut lumen, splendorem, et huiusmodi. Unde si medium esset ita magnum quod posset proicere umbram suam ad stellas, tota sphaera stellarum fixarum posset eclipsari et obscurari. Lumen ergo est perfectio accidentalis eis. Sed esse corpus diaphonum luminosum est perfectius ipso non luminoso. Ergo plures perfectiones potest Deus dare quas non dedit, et plures quam dedit.
9 Et ideo hoc inconveniens de lumine non potuit vitare Averroes, qui solum motum concessit ex alio perpetuari, et non esse ex se necessarium. Lumen enim perpetuatur ex alio et fit ex alio, ita necessario et perpetuo sicut motus. Aer enim non factus est lucidus, sed fit lucidus, secundum Augustinum, 8o Super Genesim.
[II: De bonitate essentiali]
10 Quantum vero ad secundum principale, scilicet quantum ad bonitatem et perfectionem essentialem, similiter dico quod Deus potest facere meliora quam fecit intensive et substantialiter si substantia suscipiat magis et minus, de quo nihil est hic dicendum, quia difficilius est proposito principali.
[Ad argumenta principalia]
11 Ad primum in oppositum dico quod non est invidia in Deo si non fecit omnia ita bona sicut potuit. Invidia enim est in subtrahendo ab aliquo bonum quod est sibi debitum. Deus autem non est debitor alicuius creaturae quantum ad aliquam perfectionem in eo, quia mere liberaliter omnia facit. Si tamen Deus Pater non produxisset Filium sibi aequalem, fuisset invidus, quia debita est natura in Filio sicut in patre, et per consequens omnis conditio quae sequitur naturam, ut aequalitas et huiusmodi.
12 Ad aliud dico quod “quicquid recta ratione tibi melius occurrit, hoc scias Deum fecisse” verum est quia nihil est melius simpliciter recta ratione quam inquantum volitum a Deo, et ideo alia quae si fierent essent meliora, non sunt modo meliora entibus. Unde auctoritas nihil plus vult dicere nisi quod “quicquid Deus fecit, hoc scias cum recta ratione fecisse.” “Omnia enim quaecumque voluit fecit,” in Psalmo—cuius voluntas sit benedicta.